- AUREA Mala
- AUREA MalaGraece χρυσἀ μῆλα, dicta sunt Veteribus mala Hesperia seu Hesperidum, quod aureô colore essent. Auctor Orphaicorum, quem quidam Onomacritum esse volunt et floruisse circa Olymp. 50. ubi de symbolis Mysteriourm Dionysiacorum, apud Clement.Μῆλά τε χρυσέα καλὰ παῤ Ε῾ςπερίδων, etc.memorat, uti supra vidimus in Aurantia. Iuba τὴν ἰδέαν χρυσᾶ vocat: quomodo aurata potius dicenda essent, quam aurea; unde infima Latinitas eadem Aurantia dixit. Cum autem Aureorum Cogonomen etiam aliis quibusdam pomorum generibus commune esset, sicut et citreorum, ab illo tempore Aurea Mala peculiariter dici coepêre poma Hesperidum, a quo citrei mali nomen Medico pimo promprium esse coepit. Salmas. ad Solin. p. 957. et seqq. Istiusmodi malis, ut et citreis, ac Punicis, Hollandi hodie in Hispania naves suas onerant, aliarum mercium defectu. Optimae autem notae Aurea Mala, iuxta Caietam in Regno Neapol. reperiuntur quae Mirangole vocant: Auctor Anonymus Hist. Orb. Terr. Geogr. ac Civ. c. de Commerciis. In inis Aurea Mala nobilissima, in Kokien provinc. per territoria Chivencheu et Changcheu urbium, uberrime proveniunt, mole ac magnitudine Europaeios maioribus paria, odore vero, suavitate ac amoenitate longe superiora, Arboris quoque figura ac modus a nostratibus parum discrepat. fructus vero in eo differt, quoe comestus uvam omnino referat, quam moschatam vocant; adeo ut suavius quidquam in hoc genere nec Italia hactenus, nec Hispania viderit. Ita autem hic fructus a natura comparatus est, ut aureum suum densioremque corticem facile dimittat, pulpa quoque intra pellicula, quibus vestitur ac distinguitur, eâdem facilitate in particulas suas dividatur. Eundem fructum simul cum cortice, inter asseres pressum, saccharô condiunt totôque annô asservant; neque indigenas solum, sed et exteros, his suis delitiis pascunt ac recreant. Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 36. et supra, ubi de Malis Aurantus, infra quoque boce Vencu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.